LANUGO

LANUGO
LANUGO
per blanditias, a grandibus natu tractata. Suet. Claud. Ner. c. 34. Quam, (matris suae amitam) cum —— visitaret: et illa tractans lanuginem eius, ut assolet iam grandis natu (ubi etiam legi potest, iam grandibus natu) per blanditias forte dixisset, Simul hane excepero, mori volo etc. Idem in M. Salv. Oth. c. 12. Namque et, velut sacrum aliquid, Lanugo, s. primitiae barbae, olim Apollini sacrabantur: Fingebatur enim Apollo formâ iuvenili, quippe ἀεὶ καλὸς καὶ ἀεὶ νέος, semper pulcher, semper iuvenis, ut de eo canit Callimach. Hymn. in Apoll. quae fabula ex eo, quia Sol nullo vel tempore vel labore senescit. Idem κρυσοκόμης auricomus vocatus est ob radios aureos quemadmodum et ob aureum Solis colorem, arcus, pharetra, ceteraque ei aurea tribuuntur. Α᾿κερσεκόμης quoque Homero, sicut Intonsus Horat. Carm. l. 1. Ode 21. v. 2.
Intonsum pueri dicite Cynthium.
et Comatus, Scriptori ithyphallico. Qui omnes eo spectârunt, quod Solis radii sint pro comis, semperque iis cingatur, haud aliter, ac capillis ephebi, quicirrati et intonsi. His itaque, simul ac genas ac mentum lanugo vestire coepisset, moris erat resecare capillos. Phoeboque eos offerre. Quod Athenis observatum, ut constat ex Plutarch. Theseo. Idemque Romae ac in Italia obtinuit: Unde Varro Cat. sive de liberis educ. Itaque Ambraciae primum capillum puerilem demptum, item cirros, ad Apollinem ponere solent, apud Nonium in Cirri. Meinerêque eius ritûs etiam Stat. l. 3. Sylv. 4. v. 6.
Accipe Laudatos iuvenis Phoebeie crines
Quos tibi Caesareus donat puer, accipe laetus Intonsoqueve ostende patri.
Mart. l. 1. Epigr. 32. cuius Epigraphe de Encolpo v. 5.
Grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili
Quam primum longas Phoebe recide comas
Dum nulla teneri sordent lanugine vultus
Dumque decent fusae lactea colla iubae.
Alii. Eo vero resectos Apollini κουροτρόφῳ dicabant, quod similes huic Numini esse desiissent: uti nubentes zonam sacrabant Dianae, quia desinerent esse similes Dianae semper virginis vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 2. c. 12. et hîc in vocibus Capillus, Coma etc. uti de Christianorum medii aevi circa haec ritu supra in voce Barbatoria. Ad arborum lanuginem transeo, de qua Tertullian. de Pall. cum ait, Sed quonium et arbusta vestiunt, etc. Haec enim verba de arboribus accipiunt Eruditi, quae lanam ferunt, nec Salmasio displicet, de his accipi interim etiam arbusta heic intelligit, arbores illas, ex quibus sericum Seres colligunt, materiam vestium longe omnium nobilissimam. Sic idem de Hab. Mul. arbores a Seribus neri dicit: Age nunc si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, Tyrii tingerent, et Phryges insuerent et Babylonii intexerent. Hinc Amm. Marcell. sericum vocat arborum fetum, l. 23. c. 6. ubi lanuginem illam, quae apud Seras ex arboribus depectitur, non tantum in arbore, sed etiam ex ipsa arbore naturâ ac sponte provenire, nullis vermibus eam texentibus, videtur existimâsse; qua in sententia fuêre Vett. quam plurimi. Plin. l. 12. c. 10. de arboribus laniferis Persicae Ins. Eiusdem Ins. excelsiore suggestu lanigerae arbores, alio modo, quam Sorum. Arbores nempe, e quibus gossypium nascitur, in cucurbitis mali cottonei amplitudine, quae maturitate ruptae, verba sunt Plin. ostendunt lanuginis pilas: at lanigerae Serum arbores, e quibus sericum vellus depectebatur, solia lanugine operta habebant; quam lanuginem sive lanam, ex propria vi ac natura arboris nasci in foliis, omnino credidit Plin. cum multi tradant, vermium bombycibus similium opus illud esse. Plin. l. 16. c. 24. de foliis arborum: Superior pars omnium lanuginem quantulamocumque habet, quae in aliis gentium lana est. Quod sane verum, omnium foliorum superiorem partem lanuginosam aliquatenus existere: apud Seres lanugo illa, lana est, quae depectitur et netur, ex qua sericum; Haec Plin. mens est. Utrumqueve genus lanigerarum arborum, quae in foliis lanam habent, et quae in pomo, iunctim etiam Virg. recensuit, Georg. l. 2. v. 120.
Quid nemora Aethiopum molli canentia lana
Velleraque ut foliis depectunt tenuia Seres?
Et de utrisque haud dubie intelligendus Tertullianus quum aerbusta vestire, dixit: quod habuit e Plin. l. 12. c. 11. et l. 13. c. 14. et l. 16. c. 24. Arabiae autem arbores, ex quibus vestes fiunt, cynas vocari, folio palmaesimili. Sic Indos suae arbores vestiunt. Idem cum pergit, Nec fuit satis tunicam pangere et sorere, ni etiam vestitum piscaricontigisset: nam et de mari vellera, quâ muscosae lanositatis lautiores conchae comant: aliud lanuginis genus suggerit; nam et marinum vellus dicebatur huiusmodi lanugo, quâ pinnae comant. Graeci πίννινον ἔριον et πιννικὸν. Glossae, πιννινον, marinum: ubi ut in Graeco subaudiendum, ἔριον, sic in Lat. vellus. Unde πιννινότριχα πρόβατα apud
Constantin. de Themat. oves, quae marino velleri similem lanam habent: ubi χρυσίξοντα vocat. Nam huius pinnici velleris color aureus; unde et puellae crinibus suis illud immiscebant, ut magis flavi parerent. Nebatur autem ut lana, et ex ea vestes conficiebantur. Arrian. in Periplo maris Erythr. ubi τιννικοῦ κολύμβησιν saepius memorat, Ε᾿ν ἑνὶ inquit, τρόπῳ ἐριονεῖται παῤ ἀκτὴν τῆς Η᾿πιοδώρου συλλεγόμενον πίννικον φέρονται γὰρ ἐζ αὐτῆς ἐςθῆτες σινδόνες ἀβεργερείτ: δες λεγόμεναι: qui locus corruptissimus legitur apud Arrian. Salmas. aliquando περονεῖται emendabat, ut de margaritis perforandis acciperetur, nam pinna etiam margaritifera est. Postmodum vero de pannico vellere accepit, quod ille semper πιννικὸν vocat. Ε᾿ριονεῖςθαι autem sic dicitur, ut κροκονεῖςθαι, unde κροκονητικὴ, et ςτημονεῖςθαι, unde ςτημονητική. Quare ἐριονεῖςθαι hîc est, in lanae modum neri, ut κρομονεῖν, subtemen nere, ςτημονεῖν stamen nere Etiam Procpoius vestes ex pinnae pilis confieri solitas, testatur de aedif. Iustin. ubi Interpres: Chlamys ex lanis confecta, non quales ab ovibus proveniunt, sed quae ex mari colliguntur. Pinnas animalia vocant, in quibus hae lanae, etc Ubi ἔρια εν θαλάςςης συνειλεγμένα, ut Arriano τὸ συλλεγόμενον πιννικὸν. Hoc musco sum lanosumqueve pinnae capillitium, quod Graeciἔριον, Latini vellus et lanam appellant, doctissimis hominibus byssum placuit appellari, atque byssum marinum vocare non desinunt. Sed rationem quis videt? Nam verba Aristot. de pinna eo non ducunt: Αἱ δὲ πίνναι φύονται εν τοὑ βυςςοῦ εν τοῖς ἀμμώδεσι καὶ βορβορώδεσι; Nam βυςςὸς hîc est βυθὸς, atque ita posuit Athen. εν τοῦ βυθοῦ, ut iam docti animadvertêrunt. Non solum igitur improprie, sed inepte etiam byssus vocatur, quod lana est, atqui byssus linum; imo ne linum quidem, sed certa lini solum species hoc nomine censebatur. Exponitur etiam a quibusdam byssus de colore purpureo. Hesych. βύςςινον, πορφυροῦν, a flore byssi vel lini, qui purpurei coloris est: sed lanam nemo unquam byssum appellavit. Magister, qui ad locum cit. scripsit, ait communiter byssi nomine venire etiam bombycinum et sericum, Pollucemqueve nominat
auctorem: verum huius ipsius testimonio refellitur ac revincitur. Uno eodemqueve capite tractat Pollux de bysso, de erioxylo et de bombyce, cui capiti male titulus est factus ab imperitis, περὶ βυςςίνων, quasi sc. et bombycina byssinorum nomine censenatur, aut gossypina, quod absurdissimum est. Pollucis hac verba sunt: Καὶ μὴν καὶ τ`α βύςςινα, καὶ ἡ βύςςος λίνου τὶ εἶδος παῥ Ι᾿νδοῖς: nusquam vero apud eum reperies, byssum laneam appellari, aut lanae nomine byssum dici. Sequitur statim apud eund. Η῎ρη δὲ καὶ παῤ Αἰγυπτίοις ἀπὸ ζύλου τὶ ἔριον γίγυεται, ἐζ οὗ τὴν ἐςθῆτα λίνῳ ἄν τις μᾶλλοι φάιη προσεοικέναι πλὴν τοῦ πάχους; ubi aperte lanam a bysso distinguit. Capillitium igitur sive lanugo pinnae lana est, non linum, etc. Vide Salmas. Notis in Tertullian. de Pallio, ut et infra, ubi de Pinnico.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Lanugo — ICD 10 Q84.2 ICD 9 …   Wikipedia

  • Lanugo — Clasificación y recursos externos CIE 10 Q84.2 CIE 9 757.4 …   Wikipedia Español

  • lanugo — ● lanugo nom masculin (latin lanugo, duvet, de lana, laine) Duvet recouvrant normalement la peau du fœtus. ⇒LANUGO, subst. masc. MÉD. ,,Duvet très fin qui recouvre tout le corps du fœtus, à l exception des paumes des mains et des plantes des… …   Encyclopédie Universelle

  • lanugo — LANÚGO s.n. 1. (biol.) Păr fin care acoperă unele regiuni ale corpului la făt. ♦ Fire de păr din alte regiuni decât din cele obişnuite. 2. Puf (la plante, fructe etc.) – Din lat., fr. lanugo. Trimis de LauraGellner, 17.05.2004. Sursa: DEX 98 … …   Dicționar Român

  • lanugo — m. anat. Pelo blando y suave que cubre el feto desde el quinto mes de embarazo hasta el nacimiento. Medical Dictionary. 2011. lanugo vel …   Diccionario médico

  • lanugo — s. m. [Medicina] Penugem que cobre o corpo do feto, com exceção das palmas das mãos e das plantas dos pés.   ‣ Etimologia: latim lanugo, inis, lã, penugem …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Lanugo — La*nu go, n. [See {Lanuginose}.] (Anat.) The soft woolly hair which covers most parts of the mammal fetus, and in man is shed before or soon after birth. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Lanūgo — (lat.), Wollhaarüberzeug der Haut des Embryo vom vierten Monat an …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lanūgo — (lat.), das wollige, erste Haarkleid menschlicher Embryonen und Neugeborner, ein regelmäßig, aber nur noch vorübergehend auftretendes Rudiment einer ehemals starken Behaarung des ganzen Körpers. Der L. setzt sich aus seinen, anfangs hellblonden… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Lanugo — Lanūgo (lat.), s. Wollhaare …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”